Res Publica Polonorum
Rzeczpospolita Polska
Generalia
Regimen
Factiones politicae
Scholae Academicae Rerumque Universitates
Dies Festivi
Historia breviter exposita
Index Regum Praesidumque Rei Publicae
Generalia
- Situs: Europa media
- Terrae vicinae: Germania, Bohemia, Slavia, Ucraina,
Alba Ruthenia, Lituania, Russia, Suecia (trans Mare Suebicum
sive Balticum).
- Longitudo finium: 3538 km (524 km longum est litus
Maris Suebici)
- Altissimus mons: Rysy, 2499 m
- Profundum profundissimum: Żuławy, -1.8 m
- Magnitudo: 312.683 km quadrata.
- Numerus civium: supra trecenties et octogies centena milia civium, plerique Poloni.
- Constitutio administrativa: 16 provinciae, 320 regiones, 2121 pagi, 822 urbes
- Urbs capitalis: Varsovia, circiter vicies centena milia civium.
- Status publicus: democratia parlamentaris.
- Lingua magistratuum: Polonica.
- Pecunia: 1 aureus = 100 grossi (= circiter 0,33 USD)
Regimen
Potestatem legislativam gerit Parlamentum, quod est Comitium et
Senatus Rei Publicae. Comitium sunt quadringenti sexaginta legati, Senatus
e centum senatoribus constat. Legati senatoresque quarto quoque anno
suffragio universo eliguntur.
Potestatem exsecutivam gerit Concilium Ministrorum, quod e Praeside
Concilii (id est Primo Ministro) et Ministris constat. Acta regiminis
curantur probanturque a Praeside Rei Publicae, qui quinto quoque anno
suffragio universo eligitur. Praeses, ut olim rex, non multum potest.
Factiones politicae maioris momenti (ordine litterarum)
- Consensus Civium (PO), factio conservativa et liberalis
- Lex et Iustitia (PiS), factio conservativa et socialis
Nunc consociatio factionum SLD & PSL rem publicam gubernat.
Scholae Academicae Rerumque Universitates
- Universitas Varsoviensis, Warszawa
- Alma Mater Iagiellonica, Kraków
- Universitas Mickiewicziana, Poznań
- Universitas Nicolai Copernici, Toruń
- Universitas Mariae Sklodowskae-Curie (UMCS), Lublin
- Universitas Catholica Lublinensis, Lublin
- Universitas Wratislaviensis (olim Leopolitana), Wrocław
- Universitas Gedanensis, Gdańsk
- Universitas Lodzensis, Łódź
- Universitas Silesica, Katowice
Dies Celebrandae
- 1.I., Dies anni ineuntis
- 21.III., Dies Veris Ineuntis, festum scholare
- 1.IV., Prima Aprilis, festum iocorum
- 1.V., Festum opificum
- 3.V., Anniversarium Legis Generalis constitutae anno 1791
- 8.V., Anniversarium secundi belli finiti (1945)
- 1.IV., Dies liberorum
- 28.VII., Dies Natalis meus ;)
- 1.VIII., Anniversarium Rebellionis Varsoviensis anno 1944
- 15.VIII., Anniversarium Unionis Sovieticae superatae
anno 1920., festum militum
- 1.IX., Anniversarium secundi belli mundani incepti (1939)
- 1.XI., Dies Omnium Defunctorum
- 11.XI., Dies Poloniae Restitutae (1918)
- 29.XI., Anniversarium Noctis Novembris, festum discipulorum scholarum militarium
- 6.XII., Dies Sancti Nicolai
- 24.XII., pridie Nativitatis Christi
- 25-26.XII., Festum Nativitatis Christi
- 31.XII., Dies Sancti Silvestris
Historia Poloniae
- 966, Dux Polonorum, Mesco I, Polonos ritu catholico baptizari constituit.
- 1025, Boleslaus I Fortis, dux Polonorum, rex nuncupatur. Regnum Poloniae factum est.
- 1138, Rex Boleslaus III Poloniam dividit in partes, quae singulis filiis tribuuntur.
- 1320, Ladislaus I, dux Cracoviensis, singulis partibus iunctis terraque
redintegrata rex totius Poloniae factus est.
- 1370, Rege Casimiro III Magno defuncto familia Piastorum exstinguitur.
- 1386, Ladislaus Iagiello, dux Lituanorum, rex Poloniae factus est. Lituania & Polonia consociantur.
- 1410, in bello contra Ordinem Equitum Teutonicorum (Cruciferos) magna victoria reportatur.
- 1493, Parlamentum Rei Publicae Generale factum est, quod ex Rege, Senatu et Comitio Legatorum constat.
- saec.XVI, Aetas Aurea Regni Polonorum Lituanorumque
- 1569, Poloniae & Lituaniae foederatio, quae Res Publica Utriusque Nationis dicitur, facta est.
- 1573, Rege Sigismundo II Augusto defuncto Lex de regibus eligendis constituta est.
- 1596, Regnum ex urbe Cracovia Varsoviam movetur.
- saec.XVII, multorum bellorum causa vires Regni defetiscuntur.
- 1683, Rex Iohannes III Sobieski Turcis ad Vindobonam fusis maximam victoriam reportavit ("Veni, vidi, Deus vicit.")
- 1772, extrema Poloniae inter Russiam, Borussiam & Austriam dividuntur, quae Divisio Prima dicitur.
- 1791, 3.V. lex generalis, quae Constitutio Tertii Maii appellatur, constituta est.
- 1792, Divisio Secunda.
- 1795, tertia et ultima divisio reliquiarum terrae - finis Rei Publicae Utriusque Nationis.
- 1918, restitutio Poloniae, quae ex illo tempore Res Publica Secunda vocatur.
- 1920, in bello contra Unionem Sovieticam milites nostri victoriam reportaverunt.
- 1939, copiae Germanorum et Russorum ingrediuntur ("Divisio Quarta").
- 1945, Polonia restituta civibus invitis Unioni Sovieticae gradatim consociatur.
- 1966, Millennium.
- 1989, oeconomia socialistica dissipatur - Polonia ab Unione Sovietica disiungitur.
- 1990, Res Publica Tertia constituitur.
- 1997. Accessimus ad NATO.
- 2004. Accessimus ad Unitatem Europae.
Duces et Reges Polonorum, familia Piastorum
(Nomina regum curiositati exstinguendae Latine reddita sunt.)
- saec.IX-X, Ziemowit, Leszko, Ziemomysł
- 960-992, Mieszko I
- 992-1025, Bolesław I Chrobry (Boleslaus I Fortis)
- 1025-1034, Mieszko II Lambert
- 1034-1058, Kazimierz I Odnowiciel (Casimirus I Renovator)
- 1058-1079, Bolesław II Śmiały (Boleslaus II Audax)
- 1079-1102, Władysław I Herman (Ladislaus I Germanus)
- 1102-1138, Bolesław III Krzywousty (Boleslaus III Bucco)
Duces Cracovienses, familia Piastorum
- 1138-1146, Władysław II Wygnaniec (Ladislaus II Exsul)
- 1146-1173, Bolesław IV Kędzierzawy (Boleslaus IV Crispus)
- 1173-1177, Mieszko III Stary (Mesco III Priscus)
- 1177-1194, Kazimierz II Sprawiedliwy (Casimirus II Iustus)
- 1194-1210, Leszek Biały (Lechus Albus)
- 1210-1211, Leszko Plątonogi (Lechus Mollipes)
- 1211-1227, Leszek Biały (Lechus Albus)
- 1228, Władysław III Laskonogi (Ladislaus III Baculipes)
- 1229-1232, Konrad Mazowiecki (Conradus Mazoviensis)
- 1232-1238, Henryk I Brodaty (Henricus I Barbatus)
- 1238-1241, Henryk II Pobozny (Henricus II Pius)
- 1241-1243, Konrad Mazowiecki (Conradus Mazoviensis)
- 1243-1279, Bolesław V Wstydliwy (Boleslaus V Pudicus)
- 1279-1288, Leszek Czarny (Lechus Niger)
- 1288-1290, Henryk IV Probus
Duces Cracovienses, familia Bohemica
- 1290-1291, Przemysław II (Premislaus II)
- 1291-1305, Wacław II Czeski (Venceslaus II Bohemus)
- 1305-1306, Wacław III Czeski (Venceslaus III Bohemus)
Reges Poloniae, familia Piastorum
- 1306-1333, Władysław I Łokietek (Ladislaus I Cubitellus)
- 1333-1370, Kazimierz III Wielki (Casimirus III Magnus)
Reges Poloniae, familia Andegavenorum
- 1370-1382, Ludwik Węgierski (Lodovicus Hungarus)
- 1384-1399, Jadwiga (Hedvigis)
Reges Poloniae, familia Iagiellonum
- 1386-1434, Władysław II Jagiełło (Ladislaus II Iagiello)
- 1434-1444, Władysław III Warneńczyk (Ladislaus III Varnensis)
- 1447-1492, Kazimierz IV Jagiellończyk (Casimirus IV Iagiellonicus)
- 1492-1501, Jan I Olbracht
- 1501-1506, Aleksander Jagiellończyk (Alexander Iagiellonicus)
- 1506-1548, Zygmunt I Stary (Sigismundus I Priscus)
- 1548-1572, Zygmunt II August (Sigismundus II Augustus)
Reges Rei Publicae Utriusque Nationis
(a Concilio Nobilium Equitumque creati)
- 1573-1574, Henryk Walezy (Henricus Valesius)
- 1575-1586, Stefan Batory
- 1587-1632, Zygmunt III Waza (Sigismundus III Vasa)
- 1632-1648, Władysław IV Waza (Ladislaus IV Vasa)
- 1648-1668, Jan II Kazimierz Waza (Iohannes II Casimirus
Vasa)
- 1669-1673, Michał Korybut Wiśniowiecki
- 1674-1696, Jan III Sobieski
- 1697-1704, August II Mocny Wettin (Augustus II Validus Wettin)
- 1704-1709, Stanisław Leszczyński
- 1709-1733, August II Mocny Wettin (Augustus II Validus Wettin) iterum
- 1733-1736, Stanisław Leszczyński iterum
- 1736-1763, August III Wettin (Augustus III Wettin)
- 1764-1795, Stanisław August Poniatowski
Praesides Rei Publicae Secundae
- 1918-1922, Józef Piłsudski
- 1922-1922, Gabriel Narutowicz
- 1922-1926, Stanisław Wojciechowski
- 1926-1939, Ignacy Mościcki
Praesides Rei Publicae in Exsilio
- 1939-1947, Władysław Raczkiewicz
- 1947-1972, August Zaleski
- 1972-1979, Stanisław Ostrowski
- 1979-1986, Edward Raczyński
- 1986-1989, Kazimierz Sabbat
- 1989-1990, Ryszard Kaczorowski
Praesides Rei Publicae Tertiae
- 1990-1995, Lech Wałęsa
- 1995-2000, Aleksander Kwaśniewski
- 2000-2005, Aleksander Kwaśniewski iterum.
- 2006- Lech Kaczyński
Si quid amplius de terra nostra scire velis,
facito me, quaeso, certiorem - haec mox in pagina ponentur.
Ad summam paginam revertere